라틴어 문장 검색

naves quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 233:1)
alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves quas C. Servilius superiore anno habuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 693:4)
eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 721:1)
quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 162:1)
item circum oram omnem maritimam misit ut naves onerariae comprensae Lilybaeum omnes contraherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 339:1)
nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 362:1)
ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque capitum sunt capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 398:1)
qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere ascensum possent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 112:1)
his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 116:1)
cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 120:1)
altitudine aliquantum onerariae superabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 121:2)
ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 122:1)
gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 122:2)
speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 123:1)
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION