라틴어 문장 검색

VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 2:1)
M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 10:1)
Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui 'triones' rustico cetera vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam 'terriones,' hoc est arandae terrae idoneos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 9:1)
PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris Originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 2:1)
ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 15:1)
Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 8:1)
Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 11:1)
̓Απίωϝ, Graecus homo, qui Πλειστονείκησ appellatus est, facili atque alacri facundia fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 2:1)
EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 2:1)
AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰσ ἄρτουσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 2:1)
namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, maturari potest;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 8:1)
INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret et improbe.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:1)
Atqui Cato De Re Rustica:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 9:1)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates vero et copias ubertatesque verborum Latina omnis facundia vix quaedam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION