라틴어 문장 검색

Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum esse vidit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:3)
Nam non multo ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in novam viam devexus est, ut muri et portae reficerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 146:3)
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 150:1)
nam non multo ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palati radice in novam viam devexus est, ut muri et portae reficerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 146:3)
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium collocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 150:1)
praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 3:6)
nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 2:8)
maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:12)
Vilis servus habet regni bona, cellaque capti deridet Vestam Romuleamque casam.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:3)
Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 7:2)
Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:1)
Sparsa sunt circa sacella complura, totidemque di.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:4)
illa potest vigiles flammas extinguere Vestae, et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 93:4)
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, ambiguum nato dignior anne viro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1320)
"ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권156)

SEARCH

MENU NAVIGATION