라틴어 문장 검색

eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet Gallos adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 366:1)
Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 444:1)
secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 415:2)
quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 291:2)
insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 310:1)
in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 313:1)
complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 601:2)
gramineo hic 'de gramine facto', alibi 'gramineo' pro graminoso, ut gramineo ripae religavit ab aggere classem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1761)

SEARCH

MENU NAVIGATION