라틴어 문장 검색

ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 221:1)
Caere, sacrarium populi Romani, deversorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium cultisque dis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 206:2)
ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiis virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 331:1)
quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 341:3)
tempore initiorum duo iuvenes Acarnanes qui non erant initiati Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha2)
decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:6)
eo magis mirabundo quaerentique quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 104:1)
primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:2)
his ex obsceno sacrario eductis arma committenda?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 166:1)
quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 169:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION