라틴어 문장 검색

Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae Pallados et templi limina, Cosme, novi Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque Stat coma et in pectus sordida barba cadit, Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati, Cui dat latratos obvia turba cibos, Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIII1)
Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae, Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIII2)
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater, Nec Capitolini summum penetrale Tonantis, Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI6)
recludit ad opinionem somni recludere videtur, ut aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3581)
quod autem paulo post dicit effert penetralibus ignem confirmantis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2712)
medium in penetralibus hostem hypallage est, hoc est in mediis aedibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5081)
sane 'penetralia' proprie deorum dicuntur, non numquam etiam imae et interiores partes privatarum domorum vocantur, unde et penum dicimus locum, ubi conduntur quae ad vitam sunt necessaria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5084)
hic autem videtur opportunius penetralia de domo regis dixisse, quoniam reges prope suggestum imitantur deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5085)
quos Romani penitus in cultu habent, quos nisi sacerdoti videre fas nulli sit, qui ideo penates appellantur, quod in penetralibus aedium coli soleant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1217)
sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1345)
vel quales sacrari solent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1102)
te quoque magna manent nostris penetralia regnis id est coleris ut numen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 711)
'manent' autem exspectant, 'penetralia' secreta templorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 712)
unde laurum in penetralibus fuisse non mirum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 593)
sunt geminae belli portae sacrarium hoc, id est belli portas Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum iuxta theatrum Marcelli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6071)

SEARCH

MENU NAVIGATION