라틴어 문장 검색

Admonet adtonitam fidus meminisse Creontis altor et occulto submittere lampada furto, regina Argolicas modo formidata per urbes, votum immane procis spesque augustissima gentis, nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo, sola per offensus armorum et lubrica tabo gramina, non tenebras, non circumfusa tremiscens concilia umbrarum atque animas sua membra gementes saepe gradu caeco ferrum calcataque tela dissimulat, solusque labor vitasse iacentes, dum funus putat omne suum, visuque sagaci rimatur positos et corpora prona supinat incumbens, queriturque parum lucentibus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권129)
Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 5:3)
Sed et ipse, cum esset uir natura sagacissimus, saepe diu solus residens ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quae religio seruanda tractabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 3:3)
Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto repperire non possumus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:21)
Quo ille uiso, ut uir sagacis ingenii, intellexit aliquid mirae sanctitatis huic loco, quo equus est curatus, inesse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:2)
coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.4)
In quo uidelicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siue monasteriales seruarentur, uidere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:2)
sagax nasum habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 221)
Affectus ergo deceptio est, deceptio visus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION