라틴어 문장 검색

Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장3)
quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장7)
Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장2)
Qua difficultate eorum cognita Caesar sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장5)
qui amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장5)
auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장7)
exim totidem aliae legiones et levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장9)
quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장13)
simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장4)
in cornibus pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset, fronte simul et sinu exciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장5)
ille deposita simultate, quam in id tempus ex aemulatione non obscure gerebat, Syriacum promisit exercitum, hic quadraginta milia sagittariorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 4:2)
Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 27:2)
Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 16:3)
Praeter haec viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 32:1)
Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis fundi torum sagittariorumque viginti fere milibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION