라틴어 문장 검색

hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive promunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장2)
eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장5)
pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장5)
deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장44)
ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장9)
Scipio, quod esset proximum promunturium percunctatus, cum Pulchri promunturium id vocari audisset, placet omen inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 380:2)
est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 39910)

SEARCH

MENU NAVIGATION