라틴어 문장 검색

Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)
Redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 40:3)
Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 5:2)
Nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit, aut exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes, licet afflicti, minus criminis aestimabant, alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio vinci;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:1)
Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 3:2)
Qui vana quaedam causantes et irrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam, obsecrantes ut simultate abolita, transmisso flumine ad eum venire permitterentur, docturi quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani (si id placuerit) terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti, et Quietem colentes (tamquam salutarem deam) tributariorum onera subirent et nomen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 6:1)
Eoque affirmante, primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalera quaerebatur, uti coronatus speciem saltem obscuram, superioris praetenderet potestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 18:1)
Statimque ne turbandae dispositioni consultae, tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi quas placuisset provincias, mitterentur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 9:1)
Evenerat enim hoc, quasi fatali constellatione ita regente diversos eventus, ut ipsum Constantium dimicantem cum Persis, fortuna semper sequeretur afflictior, unde vincere saltim per duces optabat, quod aliquotiens meminimus contigisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 32:3)
Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitae ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 6:1)
Laudari enim poterat, si saltem quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 2:1)
Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti, Galliarum praefecti, suscepit, orantis suspendi expeditionem in Parthos, obtestantisque, ne ita intempestive, nondum pace numinum exorata, irrevocabile subiret exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 4:1)
Quo etiam id inter alia multa spernente, orabant haruspices, saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti, imperatore omni vaticinandi scientia reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 8:1)
Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 12:1)
Miseri tamen, licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet velut suopte motu vel exoratus eorum precibus, imperator eodem statu retinebit urbem, Orientis firmissimum claustrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION