라틴어 문장 검색

Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim praecipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:6)
Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus.
(불가타 성경, 토빗기, 14장4)
Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
(불가타 성경, 호세아서, 8장5)
Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae.
(불가타 성경, 호세아서, 10장7)
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
(불가타 성경, 호세아서, 14장1)
Haec dicit Dominus: " Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato.
(불가타 성경, 아모스서, 3장12)
In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem?
(불가타 성경, 미카서, 1장5)
Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam.
(불가타 성경, 미카서, 1장11)
Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장10)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi sibi uitam immerenti;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 1:3)
2. Et circa hoc sciendum est quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet ut in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:1)
Amos de Samaria pellitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:8)
Re volvens ergo librum pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus pervenit usque ad fluenta Iordanis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:6)
"Multae mansiones sunt apud patrem."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION