라틴어 문장 검색

itaque ad- hibenda moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:2)
Sapiens multa remittet, multos parum sani, sed sanabilis ingenii servabit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:2)
sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:4)
Vox autem est spiritus fluens aeris, e tactu sensibilis auditu.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장17)
Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:15)
Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:4)
Ideoque cum nulla sit earum parallaxis sensibilis ex Terrae motu annuo oriunda, vires earum ob immensam corporum distantiam nullos edent sensibiles effectus in regione Systematis nostri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 16:2)
aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION