라틴어 문장 검색

Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 9:4)
Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:3)
si genua quasi fatigata sunt, totumue corpus lassitudinem sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:5)
Si lassitudinis etiam sensus in febre est, uel in maxillis uel in articulis aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 32:1)
si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:3)
neque enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:3)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 1:3)
Cum uero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:1)
Quidam ne uomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:3)
fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:5)
Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:7)
item frigus, uinum, uenerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, uomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:7)
Praeter haec necessarium est uitare solem, lassitudinem, uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 2:3)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:7)
Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION