라틴어 문장 검색

Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media via occurrere quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere et observare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:7)
Etenim ad negotia promovenda satius proculdubio fuerit virum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:24)
Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:21)
Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi.
(불가타 성경, 집회서, 23장33)
Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".
(불가타 성경, 호세아서, 4장15)
Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est.
(불가타 성경, 호세아서, 13장1)
Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur.
(카이사르, 아프리카 전기 25:6)
satius est enim anceps auxilium ubi experiri quam nullum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장28)
satius est enim in primo levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장44)
At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et ventrem molliant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장6)
Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장73)
sed cum id breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장75)
Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장19)
satiusque est id bis aut ter fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장24)
Atque satius est saepius circuire quam adstringi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION