라틴어 문장 검색

velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 213:1)
duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 218:1)
sed aperitur ostium, unde saturitate saepe ego exii ebrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 123)
Ergasilvs Iuppiter supreme, servas me measque auges opes, maximas opimitates opiparasque offers mihi, laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompam penum, potationis saturitatem, gaudium, nec cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 11)
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2135)
Ita me amabit sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine, ut ego vidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2158)
ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 490)
Si cui hoc mirum videtur, quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat, aliud quod maiore ammiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION