라틴어 문장 검색

Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locaverant provocavit, ut singuli secum posita invicem materia pro tempore contenderent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 7:1)
Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 12:1)
Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:2)
tum silvis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:5)
sparguntur angues velut in scena parturientes furorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:3)
In hac enim fabula in scenam Orcus inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis, et sic loquitur, Ἡ δ’ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Ἅιδου δόμους.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 4:1)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae, Qui spectatorem potui fecisse Catonem, Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVIII1)
tum silvis scaena coruscis 'silvis coruscis' hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis longa coruscat serraco veniente abies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1642)
scaena inumbratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1645)
scaena autem pars theatri adversa spectantibus, in qua sunt regia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1648)
quod verbum et de feriis et de scaenis solebat apud veteres usurpari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6695)
agamemnonius scaenis agitatus orestes hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4711)
alii dicunt Euripidem Orcum in scenam inducere, gladium ferentem quo crinem Alcesti abscidat, et Euripidem hoc a Phrynicho, antiquo tragico, mutuatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6944)
cothurnus autem calciamentum tragicum, cuius usum quidam Sophoclem primum scaenae intulisse volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 106)

SEARCH

MENU NAVIGATION