라틴어 문장 검색

Eodem quoque tempore in anno septimo regni Baldewini, regis catholici Jerusalem, plurima multitudo navalis exercitus catholicae gentis Anglorum circiter septem millia navibus, quas Buzas appellant, cum caetera manu de regno Danorum, Flandriae et Antverpiae advecta, ad portum civitatis Japhet anchoras fixerunt, moram ibi facere constituentes, donec regis licentia et conductu accepto in Jerusalem eos secure licuisset adorare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:1)
Rex vero cum exercitu suo vallem descendens, [0667B] cavationes totius regionis perlustrans, ora cavernarum fixis tentoriis obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:2)
Erat et alia turris, in qua apostatae et praevaricatores fidei ex Provincia de comitatu Reymundi ad defensionem positi resistebant, qui ligno Dominico, quod rex a Jerusalem detulerat ad protegendum populum Dei, deridentes illudebant, et sibi contrario crucem facientes et in culmine ejusdem turris figentes, sputo et urina ipsi insipientes et maligni inhonorare praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:3)
Interea frater regis de Norwegia, Magnus nomine, in plurimo apparatu, in multa armatura, in [0687C] manu robusta, in buzis quadraginta, in decem millibus virorum pugnatorum, per biennium in circuitu spatiosi maris a regno suo enavigans, in portu Ascalonis civitatis anchoram integris horis diei ac noctis fixit, ut videret, si aliqui viri a civitate terra vel mari sibi occurrerent, cum quibus ex industria aut eventu aliquod certamen iniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 52:1)
rex de Norwegia cum omni manu sua anchoras figens, versus mare sedem in circuitu urbis firmavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 64:2)
ubi fixis tentoriis super fluvium Farfar, hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:6)
Et statim a Ptolemaide tam novis peregrinis quam caeteris ascitis, trans Jordanem castra figi statuit, ipso natali apostolorum [0701D] Petri et Pauli, eo videlicet in loco, quo hactenus Turcorum per prata amoena et voluptuosa ponebantur tentoria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:2)
quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:8)
Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coequalis, et in domesticistuis fiducialiter aget attende.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:1)
"Amicussi permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticistuis fiducialiter aget.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 107:6)
Valida enim sapientis et fixa sententia est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:7)
Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:7)
Coactique aliquotiens pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 6:1)
nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:2)
et perissent ad unum, ni comes orientis Honoratus fixa constantia restitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION