라틴어 문장 검색

Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem vocaverunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:4)
Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru Scandere Pompeii, quam frangere colla Iugurthae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:63)
insidat in sinu sedeat, legitur tamen et 'insideat', id est ut quidam volunt insidias faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7191)
ut scandit fatalis machina muros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1922)
scandit transcendit propria magnitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2372)
apud veteres autem flaminicam scalas plus tribus gradibus nisi Graecas scandere non licebat, ne ulla pars pedum eius crurumve subter conspiceretur, eoque nec pluribus gradibus sed tribus, ut in ascensu duplices nisus non paterentur extolli vestem aut nudari crura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6463)
is ubi somnio fidem factam vidit, in mare se praecipitavit, et exceptus ab uno delphine, ad Taenarum, Laconicae promuntorium, pervectus est ibique ad memoriam casuum suorum in templo Apollinis delphini signum insidentem se cum cithara posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 558)
sceleratum exquirere frigus difficile est'. alii 'colos' legunt, ut excluso 's' fiat synalipha et scandamus 'et quis cuique colat sceleratum', ut sic sit, quemadmodum "inter se coisse viros et decernere ferro". quod non procedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2563)
Ennius annalium septimo "denique vi magna quadrupes eques at- que elephanti proiciunt sese". et sub armis id est insidente armato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1165)
antiqui enim fetum pro gravido solebant ponere, ut Varro Atacinus "feta feris Libye", et ipse Vergilius "scandit fa- talis machina muros feta armis". et 'more patrum' sic intellege, ut dixerit [mulgeri]:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1764)
"rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:16)
Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu non actu inflectit illam feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:7)
nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:1)
atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:2)
his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION