라틴어 문장 검색

Defluat et lento splendescat turbida lino Amphora centeno consule facta minor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV3)
silici scintillam excudit bene adiecit speciem, quia in lapidibus certis invenitur ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1741)
quod 'signantem vias' scintillas quasdam dicit relictas, quae ostendunt remansuros in diversis partibus socios;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6963)
candente favilla id est scintillis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5731)
nam favilla est deserta igni scintilla.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5733)
horum soror dum ad focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit, unde dicitur concepisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 67817)
nam eum inducit furentem, ut his agitur furiis, totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 956)
attritus splendescere vomer Lucretius "oc- culto decrescit vomer in arvo":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 461)
aut 'intem- pesta silet', quia Epicurei dicunt, non ire solem per alterum hemi- sphaerium, sed semper hic ab ortu colligi scintillas et fieri orbem solis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2476)
nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 58:3)
Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam tum elucebat in puero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:7)
omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
in illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla teterrimi belli relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 14 2:2)
isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:5)
sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION