라틴어 문장 검색

Sed contra, tam diligenter in eos inquirebat, se interim ita velans et reservans ut illi aspicerentur tanquam in lumine positi, ipse veluti in tenebris collocatus lateret, absque specie tamen hominis se occultantis, sed potius libere et familiariter communicantis negotia sua et de illorum rebus vicissim percontantis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:2)
Mox percontatur rex, qualiter hos tueatur, Presidio Martis uel spe cuiuslibet artis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:4)
Quae percontantes, cur non comitetur amantes, Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:22)
Sed ne factorum puter inmemor esse tuorum, Presidio celeri scio me tibi posse mederi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:12)
Et haut scio an in ipsius Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim Boetio ipso, cum variationem rerum illum amasse non solum easdem sententias eloquendi maxima varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse eum maxime et verisimile triangulus et triangulum, pyramidam et pyramidem, atomon latinis, κολουρον graecis litteris, similia.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:9)
— Atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:5)
Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장5)
Illud interrogari me posse ab aliquo scio:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장45)
Ob quam causam periti medici est non protinus ut venit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari vultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장17)
Illud interrogari me posse ab aliquo scio:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 13:1)
Ob quam causam periti medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:2)
Illud interrogari me posse ab aliquo scio:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 13:1)
sed primum residere hilari vultu, percontarique, quemadmodum se habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 6:4)
Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:3)
percontanti Tiberio quo modo Agrippa factus esset respondisse fertur 'quo modo tu Caesar.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION