라틴어 문장 검색

ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:2)
sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:3)
sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:1)
coepitque me interrogare, diuino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque scrupulo nossem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:17)
Ast Tycho, & quotquot ejus Tabulas refractionum sequuntur, constituendo refractiones Solis & Lunae (omnino contra naturam Lucis) majores quam fixarum, idque scrupulis quasi quatuor vel quinque, auxerunt Parallaxin Lunae scrupulis totidem, hoc est quasi duodecima vel decima quinta parte totius parallaxeos.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 12:2)
Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior, vertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite) acutior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION