라틴어 문장 검색

e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:3)
quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperit animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 6:2)
enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et ineuitabilem prohibeat?
(아풀레이우스, 변명 24:21)
quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero?
(아풀레이우스, 변명 38:2)
an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust?
(아풀레이우스, 변명 38:4)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi.
(아풀레이우스, 변명 46:20)
quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant;
(아풀레이우스, 변명 49:8)
haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt.
(아풀레이우스, 변명 49:10)
aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnio imperatum;
(아풀레이우스, 변명 52:3)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum;
(아풀레이우스, 변명 67:1)
ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum.
(아풀레이우스, 변명 75:3)
adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
(아풀레이우스, 변명 78:17)
doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse.
(아풀레이우스, 변명 97:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION