라틴어 문장 검색

His in consiliis dum quilibet suam proferret sententiam, Boemundus, vir apprime prudens et astutus, Godefridum, Robertum Flandrensem et Reymundum seorsim a conventu sociorum abduxit in loco secreto, quibus omnia, quae habebat in corde suo, in hunc modum loquens, professus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:1)
«Domini et fratres mei dilectissimi, secretum habeo quod nunc vestrae fidei aperiam, in quo, Deo annuente et opitulante, [0487D] omnis exercitus et principes nostri liberari et salvari poterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:2)
[0488A] Hujus secretae conventionis et traditionis Boemundus aequivocus meus, vir de genere Turcorum, actor factus est a principio Christianitatis suae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:8)
Hi cornibus auditis, et pro signo dato recognitis, quia secretorum omnium consocii erant, in manu robusta advolant, ad portam, quae sursum in montanis proeminebat, contendentes ut intrarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:5)
Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:12)
Balas quoque de Sororgia civitate, spe recuperandae civitatis frustratus de manu Baldewini vel quidquam accipiendi propter affluentiam Gallorum, et quia cor illius omnino ad eos intendebat dolos, in secreto cordis sui aptare coepit qualiter [0522A] Baldewinum ad interitum callido consilio perduceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:2)
Sed nec sic rege eum audiente, talenta ei trecentorum byzantiorum obtulit in secreto auris suae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:5)
Quatuor enim milites ex genere Azopart donis ac magnificis promissis convenit, quatenus clam eum in armis furtivis in die solemni in secreto oratorii sui, dum in caeremoniis ritus gentilis [0706A] intentus haberetur, subito transfoderent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:5)
Et eciam Ysoppus dixit, Ne confidatis secreta nec his retegatis, Cum quibus egistis pugne discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:11)
Hinc patrie proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinccum hostibus clandestina colloquia nasci.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:2)
Periculum est enim cuilibet amico sua secreta consilia pandere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:3)
Unde quidam sapiens dixit, "Quod secretum est, nemini dicas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:4)
Alius verodixit, "Vix extimes ab uno posse celari secretum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:5)
Nam pulcrius est tacere quam ut taceat secretum sibi commissum alium rogare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:10)
Tu provide secreta tua presentia et futura cum amicis probatis atquefidelibus tracta, ut ab eis consilium habeas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION