라틴어 문장 검색

quod autem subdidit 'et ad medias sementem extende pruinas', omnia complexus est tempora, et vernum, quo legumen seritur, et autumnale, quo frumentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2293)
nam decussis pampinis etiam uva vim grandinis patitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4482)
Hanc igitur tantam a dis inmortalibus arbitramur malorum sementim esse factam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:1)
Tamen nemo tam sine oculis, tam sine mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum putatio ac vitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant omnino nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:2)
"Ut sementem feceris, ita metes" inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:3)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
omne reformidat frigida volnus humus, vilice, da requiem terrae semente peracta;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권372)
"vos date perpetuos teneris sementibus auctus, nec nova per gelidas herba sit usta nives, cum serimus, caelum ventis aperite serenis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권379)
de stamine pampinus exit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:5)
incipe et ad medias sementem extende pruinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:10)
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpent radii aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile, heu male tum mitis defendet pampinus uvas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:10)
inque novos soles audent se germina tuto credere, nec metuit surgentis pampinus austros aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem, sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:10)
dulce periculum est, o Lenaee, sequi deum cingentem viridi tempora pampino.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 257)
sic Iovis interest optatis epulis inpiger Hercules, clarum Tyndaridae sidus ab infimis quassas eripiunt aequoribus ratis, ornatus viridi tempora pampino Liber vota bonos ducit ad exitus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 88)

SEARCH

MENU NAVIGATION