라틴어 문장 검색

Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus - o nefas - sociis adgressus est!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 2:1)
Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 14:1)
Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:3)
Semianimes alii vastum subiere profundum, Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:38)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis, Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:69)
Iam domiti cessere duces, pacisque petendae Auctor damnatis supplex Afranius armis, Semianimes in castra trahens hostilia turmas, Victoris stetit ante pedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:1)
Iam latis viscera lapsa Semianimes traxere foris, multumque cruoris Infudere mari.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:93)
Quem postquam propius famulae videre fideles, Non ultra gemitus tacitos incessere fata Permisere sibi, frustraque adtollere terra Semianimem conantur heram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:34)
Ac retegit sacros, scisso velamine, vultus Semianimis Magni, spirantiaque occupat ora, Collaque in obliquo ponit languentia transtro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:22)
560 Ibi eum confodiunt Septimius et Achillas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권29)
semustum pro 'semiustum'. et sciendum sic poni, quasi semianimis sit Enceladus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 57810)
prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6838)
quem semianimem sub pinu latentem cum invenissent antistites matris magnae, perlatum in templum deae frustra conati reficere, defunctum sepelierunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1155)
nam Scipio Africanus cum esset vix annorum decem et septem, patrem suum defendit in bello, nec cessit viginti et septem confossus vulneribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8002)

SEARCH

MENU NAVIGATION