라틴어 문장 검색

cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:3)
in senatu cuncta longis aliorum principatibus composita statim decernuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장5)
Quocirca bene apud maiores nostros senatus tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 133:2)
quocirca bene apud maiores nostros senatus tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum filiis sex singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 133:2)
Senatus ita, uti par fuerat, decernit suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장5)
Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:6)
gemina victoria duobus bifariam proeliis parta maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 700:1)
sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 579:2)
Minus aequis animis auditus est Scipio, quia volgatum erat, si apud senatum non obtinuisset ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 686:1)
itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset quod censuissent, an ad populum laturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 687:1)
ob quam ultionem et quia priore anno in C. Silanum vindicatum erat, decrevere Asiae urbes templum Tiberio matrique eius ac senatui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장7)
decretae eo nomine supplicationes utque Sulla et Plautus senatu moverentur, gravioribus iam ludibriis quam malis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장9)
nec deinde ulla belli occasione, ne iniusti quidem ac periculosi abstinuit, tam foederatis quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis, adeo ut senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreuerit ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 3:1)
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:5)
'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION