라틴어 문장 검색

nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque sed quia multa modis multis mutata per omne ex infinito vexantur percita plagis, omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentis aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:5)
illa senescere, at haec contra florescere cogunt, nec remorantur ibi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:4)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
Praeterea gigni pariter cum corpore et una crescere sentimus pariterque senescere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:1)
denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remis­sionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores;
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:1)
Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:1)
et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:3)
pueri nonnulli 'pueri' non absurde putant dictum, quia Si- leni priusquam senescant, satyri sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 141)
in quo videtur secutus Epicurum, qui ait, omnia, quae orta, occidunt et aucta senescunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3366)
integrat renovat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5141)
"Nisi forte iam Iuppiter senuit et partus in Iunone defecit et Minerva canuit antequam peperit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:23)
hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 89:4)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION