라틴어 문장 검색

is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:4)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)
praeda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권298)
inde puellaris nacta est vestigia plantae et pressam noto pondere vidit humum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권322)
saepe puellares subduxit ab aequore plantas et metuit tactus assilientis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권383)
Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:6)
inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum candida purpureum simulatas inficit umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:12)
ipse puellari conceptus sanguine crevit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 335)
erumpit subito triste periculum, nam dum praecalidos igniculos sibi solvendis adolent et senio et gelu, dum virgas steriles atque superfluas flammis de fidei palmite concremant, ut concreta vagis vinea crinibus silvosi inluviem poneret idoli, palpavit nimius perniciem tepor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권16)
"si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu percussus tenui;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권139)
tunc primum senio docilis sua saecula Roma erubuit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권158)
quae quia turpe putat templorum flere repulsam aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis dicere seque gravem senio inclinante fateri, ductores conplexa suos sic laeta profatur:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2224)

SEARCH

MENU NAVIGATION