라틴어 문장 검색

Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 2:1)
Vox autem est spiritus fluens aeris, e tactu sensibilis auditu.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장17)
ita videtur mundi conceptio tota propter inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad harmoniam esse composita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장21)
De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)
ad flumina cum pecora suis temporibus anni parantur ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo cotidie potum, ex eoque, quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장57)
Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa caelumque sideribus et stellarum cursibus conformatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장5)
primusque Berosus in insula et civitate Coo consedit ibique aperuit disciplinam, post ei studens Antipater iterumque Athenodorus, qui etiam non e nascentia sed ex conceptione genethlialogiae rationes explicatas reliquit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장5)
Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:15)
Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:4)
Ideoque cum nulla sit earum parallaxis sensibilis ex Terrae motu annuo oriunda, vires earum ob immensam corporum distantiam nullos edent sensibiles effectus in regione Systematis nostri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 16:2)
8. Et cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostre conceptionis quam equus militis, et optimis militibus optimi conveniant equi, ut dictum est, optimis conceptionibus optima loquela conveniet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION