라틴어 문장 검색

Omnis enim tetragonus una quidem superficies est quattuor angulorum, totidemque laterum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:16)
Omnis enim cybus habet latera xij angulos viij superficies vj. Hic autem ordo et dispositio armonica est. Disponantur enim vj viij xij. Hic ergo quemadmodum est maior terminus ad parvissimum, ita differentia maioris et medii ad medii ac parvissimi comparatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 1:4)
Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:19)
Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:10)
Ratio quoque cum quid uniuersale respicit nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:11)
Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:14)
Quod enim sensibile uel imaginabile est id uniuersum esse non posse;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:2)
Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:4)
ut quod circa quemlibet punctum signatum in superficie sunt quattuor recti anguli possibiles, habeat veritatem, naturalis ex suis principiis causare non potest, nec tamen debet eam negare, quia non contrariatur suis principiis, nec destruit suam scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 52:2)
Non enim secundum animam vegetativam, quae plantarum est, nec secundum animam sensitivam quae bestiarum est, unde et delectationes sensibiles bestiarum sunt.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:5)
Et idea dolere debent homines qui tantum delectationibus sensibilibus detinentur quod bona intellectualia omittunt, quia suum summum bonum numquam attingunt;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:9)
Et qui gustavit talem delectationem spernit omnem minorem ut sensibilem, quae in veritate minor est et vilior.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:5)
Videmus enim quondam pigritiam vitae sequi, quosdam autem voluptates sensibiles detestabiles et quondam desiderium bonorum fortunae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:5)
ideo spernit delectationes sensibiles.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:6)
Et plura peccata et vitia sunt in excessu delectationis sensibilis.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION