라틴어 문장 검색

quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:4)
Quamvis et amici quos praesentes habebam, et sermones hominum factum meum comprobasse videantur, magni tamen aestimo scire quid sentias tu.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 1:1)
'et aequam rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto dicere quod sentit permitto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:11)
velim si qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt videas et, si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 8:6)
unde male quidam locum illum legunt in Terentio "pater adest, cave ne te tristem sentiat" - si enim hoc est, dicit, vide ut te tristem esse sentiat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 967)
Itaque non prius vidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:3)
puer cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 5:1)
sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 5 4:4)
Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale it posse reperire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:3)
ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 219:1)
de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 348:2)
" Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:6)
qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidi non satis esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 5:4)
Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset et ob hoc indoctior haberetur totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset, dictum illi est:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:1)
At cum ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum videri potest quam ambigue;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION