라틴어 문장 검색

Creverat hic vultus bis denis fortior annis, Gaudebatque suas pingere barba genas, Et libata semel summos modo purpura cultros Sparserat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVI2)
Constatura fuit Megalensis purpura centum Milibus, ut nimium munera parca dares, Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLI7)
Unctis falciferi senis diebus, Regnator quibus imperat fritillus, Versu ludere non laborioso Permittis, puto, pilleata Roma.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VI1)
Senos Charinus omnibus digitis gerit, Nec nocte ponit anulos, Nec cum lavatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIX1)
Ingenti fruor inproboque somno, Quem nec tertia saepe rumpit hora, Et totum mihi nunc repono, quidquid Ter denos vigilaveram per annos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII5)
Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XVII Tabula lusoria1)
quod excusat regia licentia, ut Sallustius denas alii alii plures habent, sed reges eo amplius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 716)
bis senos cycnos cycnos navibus comparat, aquilam tempestati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3931)
item intexunt ut ipse alibi bis denas Italo texamus robore navis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 162)
ivvenum manus post conditam in Sicilia civitatem senum aut nulla aut rara fit mentio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 52)
an iuvenumque senumque manus ad portas votis prosequitur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3083)
an iuvenum quidem manus ad portas, senum vero votis prosequitur, ut iuvenes quidem illos deduxerint, senes vero optaverint illis reditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3084)
de singulis enim curiis deni dabantur, quas triginta fuisse diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3682)
ter denis triginta accipiamus naves fuisse, non, ut quidam volunt, singulos duces tricenas naves habuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2133)
bis denas italo texamus robore naves quaeritur unde scierit Latinus, viginti naves habuisse Aenean;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3261)

SEARCH

MENU NAVIGATION