라틴어 문장 검색

neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
저 높은 곳도, 저 깊은 곳도, 그 밖의 어떠한 피조물도 우리 주 그리스도 예수님에게서 드러난 하느님의 사랑에서 우리를 떼어 놓을 수 없습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 8장39)
Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos
그러므로 너희는 저들 가운데에서 나와 저들과 갈라져라. ─ 주님께서 말씀하신다. ─ 더러운 것에 손대지 마라. 그러면 내가 너희를 맞아들이리라. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 6장17)
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam,
그러나 어머니 배 속에 있을 때부터 나를 따로 뽑으시어 당신의 은총으로 부르신 하느님께서 기꺼이 마음을 정하시어, (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 1장15)
Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant.
야고보가 보낸 사람들이 오기 전에는 다른 민족들과 함께 음식을 먹더니, 그들이 오자 할례 받은 자들을 두려워한 나머지 몸을 사리며 다른 민족들과 거리를 두기 시작하였던 것입니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 2장12)
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;
사실 우리는 이와 같은 대사제가 필요하였습니다. 거룩하시고 순수하시고 순결하시고 죄인들과 떨어져 계시며 하늘보다 더 높으신 분이 되신 대사제이십니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장26)
Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes.
저들은 분열을 일으키는 자들로서, 현세적 인간이며 성령을 지니지 못한 자들입니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:19)
In omni namgue populo, tam gentili scilicet quam iudaico sive christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate ceteris preminentes, et se a populo aliqua continentie vel abstinentie singularitate segregantes.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:9)
Tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:29)
Quis nos separabit a charitate Christi?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:75)
Nec vero Deus ipse, inquit, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni congregatione mortali, omnia sentiens et movens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:2)
hi sunt qui segregant semetipsos et hos quidem arguite judicatos (Jud. 17 et seq.).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:29)
Quod autem novissime opponebatur, nullas scilicet grates Deo referendas esse pro eis quae facit, cum ea nequaquam dimittere possit, et quadam necessitate id potius agat quam voluntate, omnino frivolum est. Hic enim quaedam naturae vel bonitatis ejus necessitas ab ejus voluntate non est separata, nec coactio dicenda est, qua etiam nolens id facere cogatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:7)
Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, etc., neque confundentes personas, etc. Tunc autem personas confunderemus, id est invicem permisceremus, si hanc esse illam poneremus, sicut econtrario substantiam Dei separaremus, si in eo diversas esse substantias teneremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:20)
Omnipotens rerum arbiter testis assistit, quod me seu vivum seu mortuum nullus separabit a caritate Christi, cuius in confessione baptismatis suscepi anulum fidei, abrenuntiato Satana et omnibus pompis eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:16)
ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus separari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION