라틴어 문장 검색

Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur, nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non videretur iam quintus esse, sed septimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:1)
Mensis September principalem sui retinet appellationem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 36:1)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
Paulo post Numa in honorem inparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium inpar numerus servaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 5:1)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
sed solus Februarius viginti et octo retinuit dies, quasi inferis et deminutio et par numerus conveniret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:4)
Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:1)
Nam illi confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario sed post vicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:2)
deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant quinque, post intercalationem subiungebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:3)
credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:4)
et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:2)
in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:2)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
eoque explicitis duodecim mensibus, id est trecentis sexaginta diebus exactis, tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, annectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:4)
Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION