라틴어 문장 검색

Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt;
(카이사르, 내란기, 2권 9:3)
Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:6)
Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장2)
Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장1)
Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장2)
Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장6)
Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 83장2)
cum pondere iudex vergit, et in geminas nutat provincia lances.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:122)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
Est genus extremos Scythiae vergentis in ortus trans gelidum Tanain, quo non famosius ullum Aretos alit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:166)
notis Autumni te redde plagis, qua vergit in Austrum Signifer;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:189)
Urbis ab angusto tractu, qua vergit in austrum, planities vicina patet:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:203)
Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 5:1)
Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:4)
nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION