라틴어 문장 검색

Et decem valentes equos mulosque tres, corpore elegantes, tibi mittemus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:6)
Qui universa in ea reperta, nempe pecuniam innumerabilem tam in auro quam in argento, cum vestibus, equis et mulis, hordeo, oleo et frumento, illic depraedati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:4)
Quibus superatis, inter duos apices montium hospitati sunt, ubi nocte necessariis cibis, quos vehiculis mulorum, camelorum, asinorum attulerant, sufficienter recreati sunt, [0592A] nihil prorsus reperientes illic praeter aquas recentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:7)
Rex autem reversus a caede hostium, paucissimis in unum receptis sociis, cum spoliis recentibus auro et argento, equis et mulis opibusque plurimis Japhet declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:4)
Perceptis igitur insidiis, et gravissima insecutione et populi contritione, principes exercitus decreverunt retro et ante suae gentis custodiam fieri, ac Francigenas milites circiter septingentos semper in fronte praeire et praecavere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:4)
Longobardos similiter ad septingentos, a tergo lassos et subsequentes fratres tueri et exspectare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:5)
Sequenti vero die post Stephani custodiam, comes [0610D] Reymundus suae diei egit custodiam, quem Turci, ad septingentos in unum collati, nona diei hora in locis arctissimis fortiter incurrentes, cum eo grave praelium in sagittis commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:1)
Turci ad haec septingenti, visa comitis constantia, et reversae multitudinis audaci succursu, fugam velociter arripuerunt, in montanis se abscondentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:5)
- Turci in viginti millibus cum ducibus suis, Donimano et Solymano, cum Christianis dimicantes, ad septingentos corruerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 25:2)
interdum Galli et Longobardi, licet fessi et itinere gravati, exsurgentes et adversus tot creberrimos assultus indignantes, frequenter eos remittebant, quousque septingenti Turcorum corruerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:6)
- Ubi Christiani quoddam praesidium Turcorum comminuerunt, sed insidiis eorum excepti, ad septingentos perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 27:2)
Ubi insidiis Turcorum circumventi et sagittis lacessiti ac confixi, parum repugnantes prae lassitudine et onere praedarum angustiaque locorum, ad septingentos perierunt, spolia omnia et praedas Turcorum, licet inviti, illic relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:4)
ad haec molles vestes, pelliceos varios, grisios, harmelinos, mardrinos, ostra innumerabilia auro texta, miri decoris, operis et coloris, equos quoque et mulos, [0616D] plus quam numero vel littera alicujus referri possit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:6)
cadaver equi, muli, asini, sex marcis appretiaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:8)
Igitur exercitus sic attritus et profugus equo vel mulo evadere festinans, ad civitatem Synoplum, quam milites imperatoris tuebantur, sparsim fugiendo pervenit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION