라틴어 문장 검색

quam cum fugientem a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua re visa sequentes reversi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3638)
decem vero milites ex his qui fugerant, exauctoratos, capitali addixit supplicio, secutus veteres leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 2:2)
fugit ipse novissimus ictus Tiphys et e mediis sequitur freta rapta ruinis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 722:1)
Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fugientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1423)
discolor ut recto grassetur limite miles, eum medius gemino calculus hoste perit, ut bellare sequens sciat et revocare priorem, nec tuto fugiens incomitatus eat, parva sit ut ternis instructa tabella lapillis, in qua vicisse est continuasse suos, quique alii lusus - neque enim nunc persequar omnes - perdere, rem caram, tempora nostra solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1215)
ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:1)
non tamen fere unquam nisi imprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 46:4)
nempe idem sunt hi hostes quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 201:2)
tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra paventes conpulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 224:1)
quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:3)
tremuere terrae, fugit attonitum pecus passim per agros nec suos pastor sequi meminit iuvencos;
(세네카, 파이드라 15:23)
et fugientem navem videres vertice retro intortam victoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese avertentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 455:2)
Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra, improbare atque affirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:1)
Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 44:1)
saepe sequens agnam lupus est a voce retentus, saepe avidum fugiens restitit agna lupum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권49)

SEARCH

MENU NAVIGATION