라틴어 문장 검색

Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:1)
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)
Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.34)
ceterum si probari nequeunt versus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina, quam supter attexui, nil quod placeat invenies.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:3)
Morbum esse scias non hilaritatem, semper arridere arridentibus et ad omnium aestimationem ipsum quoque os diducere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M27)
festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 68:1)
huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION