라틴어 문장 검색

Ludicrae sunt, quae ad voluptatem oculorum atque aurium tendunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:1)
Hunc illorum adfectum cum videris, urge, hoc preme, hoc onera relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:3)
Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:1)
Etsi timendum caesus Agamemnon docet, aggrediar et te, Oresta, furabor libens, [fidem secunda poscunt, adversa exigunt] cape hoc decorum ludicri certaminis, insigne frontis;
(세네카, 아가멤논 17:9)
Hic subit etiam inter ludicra scaenae spec- tacula et lectiones rerum vetustarum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 10:1)
proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:3)
Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem, vidimus et Iovis fratrem gladiatorum cadavera cum malleo deducentem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:1)
Sed ludicra ista sint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:1)
iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein montem appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 58:1)
huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 60:1)
turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii scelus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 106:1)
ludicrum fuit equi pugilesque, ex Etruria maxime acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 380:2)
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 4:1)
eo institutum manet ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 22:2)
ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata, quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos referunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 457:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION