라틴어 문장 검색

quoad opera sterilia, quaestionum plena;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:47)
neque id solum quoad principia (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:10)
nam verbosa videtur sapientia eorum, et operum sterilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:25)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
dicens eam esse perinde ac si quis diceret ac definiret hominem illud esse quod serat triticum et plantet vineas:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:13)
Invaluit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:17)
Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:3)
In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:20)
Est in luctando fatum uariabile quando, Et gladius nunc hinc, aliquando seuit et illinc.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:9)
Lenis ut inprimis uenis sopor influit imis, Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax, Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro, Tamque frequens seuit, dum somnum prorsus ademit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:7)
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장11)
si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:32)
Qui serere ingenuum uolet agrum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 1:1)
Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:6)
multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.
(카이사르, 내란기, 3권 44:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION