라틴어 문장 검색

siquidem febres quoque et cancros et nervorum vel distentiones vel rigores, qui caput scapulis adnectunt, movere consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장9)
Frigus modo neruorum distentionem, modo rigorem infert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:1)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:2)
post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:4)
et neruorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:4)
item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:4)
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem ceruicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 1:2)
Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:1)
uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:7)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:2)
Omniaque ea simul serpunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 63:1)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:2)
Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:4)
Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION