라틴어 문장 검색

qui ea curabit, abstinebit censione bubula, nec sua opera rediget umquam in splendorem compedes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 17)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
hoc die crastini quom erus resciverit, mane castigabit eos bubulis exuviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 118)
heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 15)
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 24)
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 34)
cum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim disposita [quemadmodum serrae dentes solent esse] conlocentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장19)
sunt etiam alia genera plura, uti in Campania rubrum et nigrum tofum, in Umbria et Piceno et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lignum secatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장7)
Geras autem Chalcedonius de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장6)
'lammina' autem 'serrae' definitio est serrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1434)
argutae serrae stridulae, sonorae, ut "arguto pectine". et dicitur Perdix, sororis Daedali filius, invenisse circinum et serram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1433)

SEARCH

MENU NAVIGATION