라틴어 문장 검색

Huic memoria tam mala erat, ut illi nomen modo Vlixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene quam paedagogos nostros novimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 5:5)
tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)
Subinde paedagogum suum rogat ut migret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:8)
Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:1)
Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:2)
Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait " de plebe deos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 1:1)
Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 11:3)
trium paedagogi illic sunt;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 29:8)
Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:4)
Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:4)
Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:2)
nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:4)
pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:4)
" Tu," inquit, " Speusippe, servulum istum verberibus obiurga ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 77:3)
Magnam rem sine dubio fecerimus, si servulum infelicem in ergastulum miserimus !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 188:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION