라틴어 문장 검색

Sunt enim quaedam, quorum videtur esse una periodus, et tamen accidentia eorum per se, sicut est sexus masculinus et femininus, non sunt eadem, et causam huius non contingit scire ex caelestis circuli effectu.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 4:2)
Coniecturatio autem, cum sit ex signis mutabilibus, generat habitum minoris certitudinis, quam sit scientia vel opinio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:6)
Cum enim semen masculi factivum sit et formativum per virtutem formativam, quam habet in semetipso, semper inducit formam masculi de intentione propria, nisi qualitate materiae impediatur, et ideo sexus femineus indicit ex defectu, nec natura particularis unquam intendit facere feminam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:2)
Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis et non ex periodo caelesti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:8)
Sed hoc sicut primo diximus, necessitatem rebus non imponit, sed facile mutabilem inclinationem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 16:3)
Denique hos partus offerri debere ad quos sexus distinctio nihil conferat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:17)
Neque rursus sola virilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:6)
Habent sua munia viri, habent mulieres sexus sui officia discreta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:7)
Istam sane invenio, quae nullo discreta sit sexu:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:2)
neque irascitur quasi mutabilis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:11)
Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:3)
Femina quoque utpote sexus fragilioris mole periculi turbata (Ibid.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:14)
Septena animalia munda utriusque sexus et bina immunda in arcam induci, quod septimus numerus sacer ac plenus sit, secus vero secundus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:1)
Ergo prudentis et proposito gubernantis ex infirmioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:6)
non mutabilis, ut stulti et insipientis qui consilio nutat incerto, ut improbi qui non quod verum et justum sit eligit, sed quod sibi commodum velit, scindit a vero, secernit a justo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION