라틴어 문장 검색

spirat putre solum, conclusaque subter anhelo pumice rimosas perfodit unda vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus6)
sive quod obicibus discurrens ventus opertis offenso rimosa furit per saxa meatu, dum scrutatur iter, libertatemque reposcens putria multivagis populatur flatibus antra;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:82)
dicite, Bisaltae vel qui Pangaea iuvencis scinditis, offenso quantae sub vomere putres dissiliant glaebis galeae vel qualia rastris ossa peremptorum resonent inmania regum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:70)
quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 8:2)
Deinde cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 14:2)
Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 19:2)
Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 4:3)
ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 5:1)
Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:1)
atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:2)
Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:2)
Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 22:3)
Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, ignem creat et incendium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:3)
quod si permaduit, inutile est udum movere, meliusque patiemur superiorem partem sole siccari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:5)
Tunc demum convertemus et utrimque siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION