라틴어 문장 검색

velamina nota vel ipsi cara, vel animae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2213)
dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 253)
Ut stetit ante oculos posito velamine nostros, In toto nusquam corpore menda fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 510)
ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit, protegitur laeva semireducta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 84:2)
quae nimium gracilis, pleno velamina filo sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 54:2)
gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota ad sua felici coeperat ire via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권243)
nymphae velamina ponunt, note hanc pudet et tardae dat mala signa morae, exuerat tunicas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권110)
sed cur praecipue fugiat velamina Faunus, traditur antiqui fabula plena ioci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권194)
ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis vellera, pertimuit sustinuitque manum attonitusque metu rediit, ut saepe viator turbatus viso rettulit angue pedem, inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit mollia, mendaci decipiturque nota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권218)
posito velamine currunt, et memorem famam, quod bene cessit, habet, forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal, quaeve diem tali nomine causa notet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권241)
accipit ille locus posito velamine cunctas et vitium nudi corporis omne videt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권101)
unde Fenestellae nomina porta tenet, nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, oraque sunt multa regia tecta toga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권378)
Cunctae velamina ponunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:13)
"Nunc tibi me posito visam velamine narres, si poteris narrare, licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:2)
Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION