라틴어 문장 검색

et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
Et siluit terra Iudae dies paucos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장50)
venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장4)
Pudore an stupore siluisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:7)
Mediisque eorum praesidiis cum essent, cum quaereretur qui essent unus ex nostris respondit, ut sileat verbum facere:
(카이사르, 히스파니아 전기 3:15)
crebro pulsatus perstrepit ictu;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:258)
ut sileam varios mecum quos gesserit actus, quae vidi post fata, loquar.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:191)
prior ipsa silentem compellat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae25)
rex ipse silentum Lethaeo vehitur curru lucemque timentes insolitam mirantur equi trepidoque volatu spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia31)
Vivit adhuc completque vagis sermonibus aures gloria fusa Probi, quam non ventura silebunt lustra nec ignota rapiet sub nube vetustas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:15)
at non Pythagorae monitus annique silentes famosum Oebalii luxum pressere Tarenti.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:79)
inlustret circum sonipes, quicumque superbo perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat stagna Tagi madidoque iubas adspergitur auro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:152)
tunc talia celso ore tonat (tremefacta silent dicente tyranno atria:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:34)
antra procul Scyllaea petit canibusque reductis pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:297)
Est locus extremum pandit qua Gallia litus Oceani praetentus aquis, ubi fertur Ulixes sanguine libato populum movisse silentem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION