라틴어 문장 검색

Consiliarii Anglii silebant, illud tantummodo dicentes, se scire legatos responsum minime expectaturos antequam rem regi suo retulissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:5)
Verum carnifex ille, qui ad hoc facinus missus est, postquam Edwardum primogenitum crudeliter trucidasset, motus est, partim compunctione quadam, partim aliis modis (de quibus silemus) ut Richardum iuniorem filium servaverit, tyranno tamen referens se iussa eius in utroque interficiendo executum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:8)
De nobis ipsis silemus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:2)
quae nullo modo comas adurebat, sed molliter circum eas trepidabat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:5)
et simul cohibitus et repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:3)
quae perpetuo trepidant, et in parvis portionibus tument, et rursus subsidunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 238:2)
Videlicet ubi corpora non omnino pro natura sua bene locata, et tamen non prorsus male se habentia, perpetuo trepidant, et irrequiete se agant, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:5)
Ut paucis dicamus, mysteria silentibus debentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:7)
Hoc enim si desit, magis trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:3)
Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장14)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장20)
Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장7)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장17)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
Et siluit terra Iudae dies paucos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION