라틴어 문장 검색

Erant illic inaudita pomaria in circuitu murorum, ac si silva densissima omni decore et fructuum abundantia inaestimabilia:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:5)
Turci autem fugam gentis Christianae et suorum principum videntes, crudeli caede furescunt in populo [0620D] et toto Christianorum comitatu, quorum solummodo septingenti per abrupta montium et silvarum densitatem fugientes, vitae reservati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:1)
Baldewinus vero rex prae cunctis acrius per medios hostes irruens, et caedem gladio multiplicans, ex improviso juxta fruteta humilis silvae in rapido cursu volantis equi astitit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:1)
- Quomodo rex Baldewinus, devictis Babyloniis, sata Ascalonia succenderit, bestiis silvarum clamore exercitus perterritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 101:2)
extruxi mihi piscinasaquarum, ut irrigarem silvas lignorum germinantium, possedi servos et ancillas,multamque familiam habui, armenta quoque, et magnos ovium greges, ultraomnes qui ante me fuerunt in Ierusalem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:3)
Silva tenet leporem, sapientis lingua leporem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 39:1)
"Ægrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:2)
silva tenet leporem sapientis lingua leporem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 9:4)
Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentumet stipitibus alligatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 78:1)
Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacate orationi oportet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:1)
alter quo rigatus ex illo superiori deducit in arterias jugi meatu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:20)
et necesse esset jugiter esurire nos, jugiter epulari, aut deficiente alimentorum substantia deficere illico.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:4)
Venatoris quoque usus in silvis, inter feras ac bestias conversatio ejus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:6)
Iamque ad plana volutus, altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 3:1)
Emensaque aestimatione decimi lapidis, cum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit dux diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta, fossasque multifidas, latere hostium plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION