라틴어 문장 검색

tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse contingere.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 5:3)
quae, ac si aurae cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur, et in primis authoribus rudes plerunque et fere onerosae et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque, ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illae ad culmen et perfectionem suam pervenerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:20)
perfectionem in tot simulantia, sed per partes male impleta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:49)
Nuditas enim animi, ut olim corporis, innocentiae et simplicitatis comes est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 10:2)
eo nimirum consilio, ut facilius et veteribus perfectio et novis aditus detur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:3)
Contemplationes naturae et corporum in simplicitate sua intellectum frangunt et comminuunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:1)
reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:5)
in qua licet nos utilissima et verissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:2)
Merita et opera bona sunt veri fines laborum hominis, atque eorundem conscientia perfectio humanae quietis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:8)
Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum, indicio est proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:47)
Tres sunt negotiorum partes, praeparatio, consultatio sive examinatio, et perfectio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:7)
Etenim perfectionem in re qualibet inducit si exercitatio difficilior sit quam usus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:10)
Imitabimur Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 2:3)
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce, Simplicitate stili, nouitatis origine uili;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:2)
dicentes: " Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION